- OSSAEI et OSSENI
- OSSAEI et OSSENIGraece Ο᾿σσηνοὶ καὶ Ο᾿σσαῖοι, iidem cum Essenis, secta Iudaeorum: quae nomina quod distinguat Epiphanius, quodque de Ossenorum secta multa narret, quae ab Essenorum proposito quadantenus aliena videantur esse, mirum non est. Omnia tempore mutantur; paucaeque sectae puritatem instituti ad ultimum servarunt. Quod proin tempus vel haeresiarcha in Essenorum vel Ossenorum institutis ac moribus, immutârunt, hoc Epiphanius nominibus separavit, ut alii fuerint Esseni, alii Osseni; aliter antiqui Esseni vixerint, aliter novi: quos Ossenos, veluti ab illis Essenis veterib. diversos, ideo posuerit Auctor ille. Quod in illo non mirabitur, qui eum noverit satis; Scribit idem Exai quendam cum fratre Iexaeo sese adiunxisse Ossenis, Traianô imperante, qui, ut Pseudopropheta, non pauca in illa secta observaverit et ab instituto deflexerit. Quae utut se habeant, nomina haec certe propria sunt, nec habent quidquam cum Ossenis vel Ossaeis commune: Quos Ossaeos in eadem regione collocat, ubi Essenos coluisse tradunt antiqui Scriptores, iuxta Mortuum videl. mare in Peraea, prope Sampsitas vel Sampsaeos, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 610. et in voce Esseni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.